1.
Tunicis uti virum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in
digitos Romae atque in omni Latio indecorum fuit.
2. Eas
tunicas Graeco vocabulo nostri "chirodytas" appellaverunt feminisque
solis vestem longe lateque diffusam decere existimaverunt ad ulnas cruraque
adversus oculos protegenda.
3. Viri
autem Romani primo quidem sine tunicis toga sola amicti fuerunt; postea
substrictas et breves tunicas citra humerum desinentis habebant, quod genus
Graeci dicunt exomidas.
4. Hac
antiquitate indutus P. Africanus, Pauli filius, vir omnibus bonis artibus atque
omni virtute praeditus, P. Sulpicio Galo, homini delicato, inter pleraque alia,
quae obiectabat, id quoque probro dedit, quod tunicis uteretur manus totas
operientibus.
5. Verba
sunt haec Scipionis: "Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum
ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis
ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore cum chirodyta tunica
interior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne
quisquam dubitet, quin idem fecerit, quod cinaedi facere solent?"
6.
Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas probrosas criminatur:
"et tunicae" inquit "manicas et habent redimicula mitrae."
7. Q.
quoque Ennius Carthaginiensium "tunicatam iuventutem" non videtur
sine probro dixisse.
|