1.
Et in carmine et in soluta oratione genera dicendi probabilia sunt tria, quae
Graeci charakteras vocant nominaque eis fecerunt hadron, ischnon, meson.
2.
Nos quoque, quem primum posuimus, "uberem" vocamus, secundum
"gracilem", tertium "mediocrem".
3.
Uberi dignitas atque amplitudo est, gracili venustas et subtilitas, medius in
confinio est utriusque modi particeps.
4.
His singulis orationis virtutibus vitia agnata sunt pari numero, quae earum
modum et habitum simulacris falsis ementiuntur.
5.
Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici
pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.
6.
Vera autem et propria huiuscemodi formarum exempla in Latina lingua M. Varro
esse dicit ubertatis Pacuvium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium.
7.
Sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus tradita ab Homero sunt tria in
tribus: magnificum in Ulixe et ubertum, subtile in Menelao et cohibitum, mixtum
moderatumque in Nestore.
8.
Animadversa eadem tripertita varietas est in tribus philosophis, quos
Athenienses Romam ad senatum populi R. legaverant inpetratum, uti multam
remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum.
9. Erant isti philosophi
Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus. Et in senatum
quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore; sed ante ipsi seorsum
quisque ostentandi gratia magno conventu hominum dissertaverunt.
10. Tum admirationi fuisse aiunt
Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuiusque generis facundiam.
"Violenta" inquiunt "et rapida Carneades dicebat, scita et
teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria."
11. Unumquodque autem genus, ut
diximus, cum caste pudiceque ornatur, fit illustrius, cum fucatur atque
praelinitur, fit praestigiosum.
|