Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • XVI. Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae peri edesmaton, inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae peri edesmaton, inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit.

1. M. Varro in satura, quam peri edesmaton inscripsit, lepide admodum et scite factis versibus cenarum ciborum exquisitas delicias comprehendit.

2. Nam pleraque id genus, quae helluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios.

3. Et ipsos quidem versus, cui otium erit, in libro, quo dixi, positos legat;

4. genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est:

5. pavus e Samo, Phrygia attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, petunculus ..., helops Rhodius, scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica.

6. Hanc autem peragrantis gulae et in sucos inquirentis industriam atque has undiquevorsum indagines cuppediarum maiore detestatione dignas censebimus, si versus Euripidi recordemur, quibus saepissime Chrysippus philosophus tamquam edendi ... repertas esse non per usum vitae necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia fastidientis per inprobam satietatis lasciviam.

7. Versus Euripidi adscribendos putavi:
epei ti dei brotoisi plen dyein monon
Demetros aktes pomatos th'hydrechoou,
haper paresti kai pephych'hemas trephein?
hon ouk aparkei plesmone, tryphei de toi
allon edeston mechanas therometha.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License