1.
Percontabar Romae quempiam grammaticum primae in docendo celebritatis non
hercle experiundi vel temptandi gratia, sed discendi magis studio et cupidine,
quid significaret "obnoxius" quaeque eius vocabuli origo ac ratio
esset.
2. Atque
ille aspicit me inludens levitatem quaestionis pravitatemque:
"Obscuram" inquit "sane rem quaeris multaque prorsus vigilia
indagandam.
3. Quis
adeo tam linguae Latinae ignarus est, quin sciat eum dici "obnoxium",
cui quid ab eo, cui esse "obnoxius" dicitur, incommodari et noceri
potest et qui habeat aliquem noxae, id est culpae suae, conscium? Quin
potius" inquit "haec mittis nugalia et affers ea, quae digna quaeri
tractarique sint?"
4.
Tum vero ego permotus agendum iam oblique ut cum homine stulto existimavi et
"cetera," inquam "vir doctissime, remotiora gravioraque si
discere et scire debuero, quando mihi usus venerit, tum quaeram ex te atque
discam; sed enim quia dixi saepe "obnoxius" et, quid dicerem,
nescivi, didici ex te et scire nunc coepi, quod non ego omnium solus, ut tibi
sum visus, ignoravi, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguae atque
elegantiae in verbis Latinae princeps, quid esset "obnoxius",
nescivit; versus enim est in Sticho illius ita scriptus: nunc ego hercle perii
plane, non obnoxie, quod minime congruit cum ista, quam me docuisti,
significatione; composuit enim Plautus tamquam duo inter se contraria "plane"
et "obnoxie", quod a tua significatione longe abest."
5.
Atque ille grammaticus satis ridicule, quasi "obnoxius" et
"obnoxie" non declinatione sola, sed re atque sententia differrent:
"ego" inquit "dixi, quid esset "obnoxius", non quid
"obnoxie"."
6.
Ac tunc ego admirans insolentis hominis inscitiam: "mittamus," inquam
"sicuti vis, quod Plautus "obnoxie" dixit,
7.
si id nimis esse remotum putas, atque illud quoque praetermittamus, quod
Sallustius in Catilina scribit:
8.
"Minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret", et quod videtur novius
pervulgatiusque esse, id me doce. Versus enim Vergilii sunt notissimi:
nam neque tunc astris acies obtunsa videri
nec fratris radiis obnoxia surgere luna,
quod tu ais "culpae suae conscium".
9.
Alio quoque loco Vergilius verbo isto utitur a tua sententia diverse in his
versibus:
iuvat arva videre
non rastris hominum, non ulli obnoxia curae;
cura enim prodesse arvis solet, non nocere, quod tu de "obnoxio"
dixisti.
10.
Iam vero illud etiam Q. Enni quo pacto congruere tecum potest, quod scribit in
Phoenice in hisce versibus:
sed virum vera virtute vivere animatum addecet
fortiterque innoxium vocare adversum adversarios
ea libertas est, qui pectus purum et firmum gestitat,
aliae res obnoxiosae nocte in obscura latent?"
11.
At ille oscitans et alucinanti similis: "nunc" inquit "mihi
operae non est. Cum otium erit, revises ad me atque disces, quid in verbo isto
et Vergilius et Sallustius et Plautus et Ennius senserint."
12.
At nebulo quidem ille, ubi hoc dixit, digressus est; si quis autem volet non
originem solam verbi istius, sed significationem quoque eius varietatemque
recensere, ut hoc etiam Plautinum spectet, adscripsi versus ex Asinaria:
maximas opimitates gaudio effertissimas suis eris ille una mecum pariet,
gnatoque et patri, adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii nostro
devincti beneficio.
13.
Qua vero ille grammaticus finitione usus est, ea videtur in verbo tam
multiplici unam tantummodo usurpationem eius notasse, quae quidem congruit cum
significatu, quo Caecilius usus est in Chrysio in his versibus: quamquam ego
mercede huc conductus tua advenio, ne tibi me esse ob eam rem obnoxium reare;
audibis male, si maledicis mihi.
|