1.
Iusiurandum apud Romanos inviolate sancteque habitum servatumque est. Id et
moribus legibusque multis ostenditur, et hoc, quod dicemus, ei rei non tenue
argumentum esse potest.
2.
Post proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captivis
nostris electos decem Romam misit mandavitque eis pactusque est, ut, si populo
Romano videretur, permutatio fieret captivorum et pro his, quos alteri plures
acciperent, darent argenti pondo libram et selibram.
3. Hoc, priusquam
proficiscerentur, iusiurandum eos adegit redituros esse in castra Poenica, si
Romani captivos non permutarent.
4.
Veniunt Romam decem captivi.
5. Mandatum
Poeni imperatoris in senatu exponunt.
6.
Permutatio senatui non placita.
7.
Parentes cognati adfinesque captivorum amplexi eos postliminio in patriam redisse
dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse ac, ne ad hostes redire
vellent, orabant.
8. Tum
octo ex his postliminium iustum non esse sibi responderunt, quoniam deiurio
vincti forent, statimque, uti iurati erant, ad Hannibalem profecti sunt.
9. Duo
reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberatos religione dicebant,
quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi
eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando
satisfacto rursum iniurati abissent.
10. Haec
eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti vulgo
discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis
adfecerint, quoniam, quod facturos deieraverant, non fecissent.
11.
Cornelius autem Nepos in libro exemplorum quinto id quoque litteris mandavit
multis in senatu placuisse, ut hi, qui redire nollent, datis custodibus ad
Hannibalem deducerentur, sed eam sententiam numero plurium, quibus id non
videretur, superatam; eos tamen, qui ad Hannibalem non redissent, usque adeo
intestabiles invisosque fuisse, ut taedium vitae ceperint necemque sibi
consciverint.
|