1. Pulcrum atque liberale atque
magnanimum factum Tiberii Sempronii Gracchi in exemplis repositum est.
2. Id exemplum huiuscemodi est:
L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius
Augurinus tribunus plebi multam irrogavit eumque ob eam causam praedes
poscebat.
3. Scipio Africanus fratris
nomine ad collegium tribunorum provocabat petebatque, ut virum consularem
triumphalemque a collegae vi defenderent.
4. Octo tribuni cognita causa
decreverunt.
5. Eius decreti verba, quae
posui, ex annalium monumentis exscripta sunt: "Quod P. Scipio Africanus
postulavit pro L. Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contraque morem
maiorum tribunus pl. hominibus accitis per vim inauspicato sententiam de eo
tulerit multamque nullo exemplo irrogaverit praedesque eum ob eam rem dare
cogat aut, si non det, in vincula duci iubeat, ut eum a collegae vi
prohibeamus; et quod contra collega postulavit, ne sibi intercedamus, quominus
suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est: si L.
Cornelius Scipio Asiaticus collegae arbitratu praedes dabit, collegae, ne eum
in vincula ducat, intercedemus; si eius arbitratu praedes non dabit, quominus
collega sua potestate utatur, non intercedemus."
6. Post hoc decretum cum
Augurinus tribunus L. Scipionem praedes non dantem prendi et in carcerem duci
iussisset, tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr. pl., pater Tiberi atque C.
Gracchorum, cum P. Scipioni Africano inimicus gravis ob plerasque in republica
dissensiones esset, iuravit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano
non redisse, atque ita decretum ex tabula recitavit.
7. Eius decreti verba haec sunt:
"Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem
coniectarit, alienum videtur esse dignitate reipublicae in eum locum imperatorem
populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium; itaque L.
Cornelium Scipionem Asiaticum a collegae vi prohibeo."
8. Valerius autem Antias contra
hanc decretorum memoriam contraque auctoritates veterum annalium post Africani
mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho
dixit neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob
Antiochinam pecuniam, quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque
ita intercedente Graccho exemptum.
|