1.
Scriptum in quodam commentario repperi versus istos a Vergilio ita primum esse
recitatos atque editos:
talem dives arat Capua et vicina Vesevo
Nola iugo;
postea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret in propincum rus, Nolanos
beneficium petitum non fecisse poetam offensum nomen urbis eorum, quasi ex
hominum memoria, sic ex carmine suo derasisse "oram"que pro
"Nola" mutasse atque ita reliquisse:
et vicina Vesevo
ora iugo.
2. Ea res
verane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius suaviusque ad aures sit
"ora" quam "Nola," dubium id non est.
3. Nam
vocalis in priore versu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque
iucundo hiatu tractim sonat.
4. Est
adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quae appareat
navata esse, non fortuita; sed praeter ceteros omnis apud Homerum plurima.
5. Uno
quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis vocibus pluribus facit:
he d'hetere therei proreei eikyia chalazei
e chioni psychrei e ex hydatos krystalloi
atque item alio in loco:
laan ano otheske poti lophon.
6. Catullus
quoque elegantissimus poetarum in hisce versibus:
minister vetuli puer Falerni,
inger mi calices amariores,
ut lex Postumiae iubet magistrae,
ebria acina ebriosioris,
cum dicere "ebrio" posset, et quod erat usitatius "acinum"
in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suavitatem
"ebriam" dixit propter insequentis "a" litterae concentum. Qui
"ebriosa" autem Catullum dixisse putant aut "ebrioso" - nam
id quoque temere scriptum invenitur -, in libros scilicet de corruptis
exemplaribus factos inciderunt.
|