Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • XXI. "Quoad vivet" "quoad"que "morietur" cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI. "Quoad vivet" "quoad"que "morietur" cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis.

1. "Quoad vivet" cum dicitur, cum item dicitur "quoad morietur", videntur quidem duae res dici contrariae; sed idem atque unum tempus utraque verba demonstrant.

2. Item cum dicitur "quoad senatus habebitur" et "quoad senatus dimittetur", tametsi "haberi" atque "dimitti" contraria sunt, unum atque id ipsum tamen utroque in verbo ostenditur.

3. Tempora enim duo cum inter sese opposita sunt atque ita cohaerentia, ut alterius finis cum alterius initio misceatur, non refert, utrum per extremitatem prioris an per initium sequentis locus ipse confinis demonstretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License