1.
"si esset providentia, nulla essent mala." Nihil enim minus aiunt
providentiae congruere, quam in eo mundo, quem propter homines fecisse dicatur,
tantam vim esse aerumnarum et malorum.
2.
Adversus ea Chrysippus cum in libro peri pronoias quarto dissereret:
"nihil est prorsus istis" inquit "insubidius, qui opinantur bona
esse potuisse, si non essent ibidem mala.
3. Nam
cum bona malis contraria sint, utraque necessum est opposita inter sese et
quasi mutuo adverso quaeque fulta nisu consistere; nullum adeo contrarium est
sine contrario altero.
4. Quo
enim pacto iustitiae sensus esse posset, nisi essent iniuriae? aut quid aliud
iustitia est quam iniustitiae privatio? quid item fortitudo intellegi posset
nisi ex ignaviae adpositione? quid continentia nisi ex intemperantiae? quo item
modo prudentia esset, nisi foret contra inprudentia?
5.
Proinde" inquit "homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut
veritas sit et non sit mendacium? Namque itidem sunt bona et mala, felicitas et
infortunitas, dolor et voluptas.
6.
Alterum enim ex altero, sicuti Plato ait, verticibus inter se contrariis
deligatum est; si tuleris unum, abstuleris utrumque."
7.
Idem Chrysippus in eodem libro tractat consideratque dignumque esse id quaeri
putat, ei hai ton anthropon nosoi kata physin ginontai, id est, si natura ipsa.
rerum vel providentia, quae compagem hanc mundi et genus hominum fecit, morbos
quoque et debilitates et aegritudines corporum, quas patiuntur homines,
fecerit.
8.
Existimat autem non fuisse hoc principale naturae consilium, ut faceret homines
morbis obnoxios; numquam enim hoc convenisse naturae auctori parentique omnium
rerum bonarum.
9.
"Sed cum multa" inquit "atque magna gigneret pareretque
aptissima et utilissima, alia quoque simul adgnata sunt incommoda his ipsis,
quae faciebat, cohaerentia"; eaque non per naturam, sed per sequellas
quasdam necessarias facta dicit, quod ipse appellat kata parakolouthesin.
10.
"Sicut," inquit "cum corpora hominum natura fingeret, ratio
subtilior et utilitas ipsa operis postulavit, ut tenuissimis minutisque
ossiculis caput compingeret.
11.
Sed hanc utilitatem rei maioris alia quaedam incommoditas extrinsecus consecuta
est, ut fieret caput tenuiter munitum et ictibus offensionibusque parvis
fragile.
12.
Proinde morbi quoque et aegritudines partae sunt, dum salus paritur.
13.
Sicut hercle," inquit "dum virtus hominibus per consilium naturae
gignitur, vitia ibidem per adfinitatem contrariam nata sunt."
|