Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • II. Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit.

1. Fatum, quod heimarmenen Graeci vocant, ad hanc ferme sententiam Chrysippus, Stoicae princeps philosophiae, definit: "Fatum est" inquit "sempiterna quaedam et indeclinabilis series rerum et catena volvens semetipsa sese et inplicans per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque est."

2. Ipsa autem verba Chrysippi, quantum valui memoria, ascripsi, ut, si cui meum istud interpretamentum videbitur esse obscurius, ad ipsius verba animadvertat.

3. In libro enim peri pronoias quarto heimarmenen esse dicit physiken tina syntaxin ton holon ex aidiou ton heteron tois heterois epakolouthounton kai metapoloumenon aparabatou ouses tes toiautes epiplokes.

4. Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic definitioni ita obstrepunt:

5. "Si Chrysippus" inquiunt "fato putat omnia moveri et regi nec declinari transcendique posse agmina fati et volumina, peccata quoque hominum et delicta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis voluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae oritur ex fato", omnium quae sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri, quicquid futurum est; et propterea nocentium poenas legibus inique constitutas, si homines ad maleficia non sponte veniunt, sed fato trahuntur.

6. Contra ea Chrysippus tenuiter multa et argute disserit; sed omnium fere, quae super ea re scripsit, huiuscemodi sententia est.

7. "Quamquam ita sit," inquit "ut ratione quadam necessaria et principali coacta atque conexa sint fato omnia, ingenia tamen ipsa mentium nostrarum proinde sunt fato obnoxia, ut proprietas eorum est ipsa et qualitas.

8. Nam si sunt per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem illam vim, quae de fato extrinsecus ingruit, inoffensius tractabiliusque transmittunt. Sin vero sunt aspera et inscita et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi parvo sive nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scaevitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errores se ruunt.

9. Idque ipsum ut ea ratione fiat, naturalis illa et necessaria rerum consequentia efficit, quae fatum vocatur.

10. Est enim genere ipso quasi fatale et consequens, ut mala ingenia peccatis et erroribus non vacent."

11. Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno neque inlepido utitur. "Sicut" inquit "lapidem cylindrum si per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam quidem ei et initium praecipitantiae feceris, mox tamen ille praeceps volvitur, non quia tu id iam facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae volubilitas habet: sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet, impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas voluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur."

12. Infert deinde verba haec his, quae dixi, congruentia: Dio kai hypo ton Pythagoreion eiretai:
gnosei d'anthropous authaireta pemat'echontas,
hos ton blabon hekastois par'autous ginomenon kai kath'hormen auton
hamartanonton te kai blaptomenon kai kata ten auton dianoian kai thesin.

13. Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt.

14. Primus autem hoc sapientissimus ille et antiquissimus poetarum dixit hisce versibus:
o potoi, oion de ny theous brotoi aitioontai.
ex hemeron gar phasi kak'emmenai; hoi de kai autoi
spheisin atasthalieisin hyper moron alge'echousin.

15. Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis: "Chrysippus aestuans laboransque, quonam hoc modo explicet et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License