1. Quod
satis celebre est de Atilio Regulo, id nuperrime legimus scriptum in Tuditani
libris: Regulum captum ad ea, quae in senatu Romae dixit suadens, ne captivi
cum Carthaginiensibus permutarentur, id quoque addidisse venenum sibi
Carthaginienses dedisse, non praesentarium, sed eiusmodi, quod mortem in diem
proferret, eo consilio, ut viveret quidem tantisper, quoad fieret permutatio,
post autem grassante sensim veneno contabesceret.
2. Eundem
Regulum Tubero in historiis redisse Carthaginem novisque exemplorum modis
excruciatum a Poenis dicit:
3.
"In atras" inquit "et profundas tenebras eum claudebant ac diu
post, ubi erat visus sol ardentissimus, repente educebant et adversus ictus
solis oppositum continebant atque intendere in caelum oculos cogebant. Palpebras
quoque eius, ne conivere posset, sursum ac deorsum diductas insuebant."
4.
Tuditanus autem somno diu prohibitum atque ita vita privatum refert, idque ubi
Romae cognitum est, nobilissimos Poenorum captivos liberis Reguli a senatu
deditos et ab his in armario muricibus praefixo destitutos eademque insomnia
cruciatos interisse.
|