Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • V. Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.

1. Alfenus iureconsultus, Servii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro digestorum tricesimo et quarto, coniectaneorum autem secundo: "in foedere," inquit "quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum est, scriptum invenitur, ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque est, quid esset "purum putum". Respondi" inquit "ego "putum" esse valde purum, sicuti novum "novicium" dicimus et proprium "propicium" augere atque intendere volentes novi et proprii significationem."

2. Hoc ubi legimus, mirabamur eandem adfinitatem visam esse Alfeno "puri" et "puti", quae sit "novicii" et "novi";

3. nam si esset "puricium", tum sane videretur dici quasi "novicium".

4. Id etiam mirum fuit, quod "novicium" per augendi figuram dictum existimavit, cum sit "novicium" non, quod magis novum sit, sed quod a "novo" dictum sit inclinatumque.

5. His igitur assentimus, qui "putum" esse dicunt a "putando" dictum et ob eam causam prima syllaba brevi pronuntiant, non longa, ut existimasse Alfenus videtur, qui a "puro" id esse factum scripsit.

6. "Putare" autem veteres dixerunt vacantia ex quaque re ac non necessaria aut etiam obstantia et aliena auferre et excidere et, quod esse utile ac sine vitio videretur, relinquere.

7. Sic namque arbores et vites et sic rationes etiam "putari" dictum.

8. Verbum quoque ipsum "puto", quod declarandae sententiae nostrae causa dicimus, non significat profecto aliud, quam id agere nos in re dubia obscuraque, ut decisis amputatisque falsis opinionibus, quod videatur esse verum et integrum et incorruptum, retineamus.

9. Argentum ergo in Carthaginiensi foedere "putum" dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo vitiis detractis emaculatum et candefactum.

10. Scriptum est autem "purum putum" non in Carthaginiensi solum foedere, sed cum in multis aliis veterum libris, tum in Q. quoque Ennii tragoedia, quae inscribitur Alexander, et in satira M. Varronis, quae inscripta est dis paides hoi gerontes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License