Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • VIII. Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.

1. Apion, Graecus homo, qui Pleistoneikes appellatus est, facili atque alacri facundia fuit.

2. Is cum de Alexandri regis laudibus scriberet: "Victi" inquit "hostis uxorem, facie incluta mulierem, vetuit in conspectum suum deduci, ut eam ne oculis quidem suis contingeret."

3. Lepide igitur agitari potest, utrum videri continentiorem par sit Publiumne Africanum superiorem, qui Carthagine ampla civitate in Hispania expugnata virginem tempestivam forma egregia, nobilis viri Hispani filiam, captam perductamque ad se patri inviolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem proelio magno captam, quam esse audiebat exsuperanti forma, videre noluit perducique ad sese prohibuit.

4. Sed hanc utrimque declamatiunculam super Alexandro et Scipione celebraverint, quibus abunde et ingenii et otii et verborum est;

5. nos satis habebimus, quod ex historia est, id dicere: Scipionem istum, verone an falso incertum, fama tamen, cum esset adulescens, haud sincera fuisse et propemodum constitisse hosce versus a Cn. Naevio poeta in eum scriptos esse:
etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose,
cuius facta viva nunc vigent, qui apud gentes solus praestat,
eum suus pater cum pallio uno ab amica abduxit.

6. His ego versibus credo adductum Valerium Antiatem adversus ceteros omnis scriptores de Scipionis moribus sensisse et eam puellam captivam non redditam patri scripsisse contra quam nos supra diximus, sed retentam a Scipione atque in deliciis amoribusque ab eo usurpatam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License