1.
Philosophus Taurus, vir memoria nostra in disciplina Platonica celebratus, cum
aliis bonis multis salubribusque exemplis hortabatur ad philosophiam
capessendam, tum vel maxime ista re iuvenum animos expergebat, Euclidem quam
dicebat Socraticum factitavisse.
2.
"Decreto" inquit "suo Athenienses caverant, ut, qui Megaris
civis esset, si intulisse Athenas pedem prensus esset, ut ea res ei homini
capitalis esset;
3. tanto
Athenienses" inquit "odio flagrabant finitimorum hominum Megarensium.
4. Tum
Euclides, qui indidem Megaris erat quique ante id decretum et esse Athenis et
audire Socratem consueverat, postquam id decretum sanxerunt, sub noctem, cum
advesperasceret, tunica longa muliebri indutus et pallio versicolore amictus et
caput rica velatus e domo sua Megaris Athenas ad Socratem commeabat, ut vel
noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque eius fieret particeps, rursusque
sub lucem milia passuum paulo amplius viginti eadem veste illa tectus redibat.
5. At
nunc" inquit "videre est philosophos ultro currere, ut doceant, ad
fores iuvenum divitum eosque ibi sedere atque opperiri ad meridiem, donec
discipuli nocturnum omne vinum edormiant."
|