Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • XII. Quod neque "testamentum", sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque "sacellum", sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XII. Quod neque "testamentum", sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque "sacellum", sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum.

1. Servius Sulpicius iureconsultus, vir aetatis suae doctissimus, in libro de sacris detestandis secundo qua ratione adductus "testamentum" verbum esse duplex scripserit, non reperio;

2. nam compositum esse dixit a mentis contestatione.

3. Quid igitur "calciamentum", quid "paludamentum", quid "pavimentum", quid "vestimentum", quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus?

4. Obrepsisse autem videtur Servio, vel si quis est, qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque inconcinna quasi mentis quaedam in hoc vocabulo significatio, sicut hercle C. quoque Trebatio eadem concinnitas obrepsit.

5. Nam in libro de religionibus secundo: ""sacellum" est" inquit "locus parvus deo sacratus cum ara." Deinde addit verba haec: " "Sacellum" ex duobus verbis arbitror compositum "sacri" et "cellae", quasi "sacra cella"."

6. Hoc quidem scripsit Trebatius; sed quis ignorat "sacellum" et simplex verbum esse et non ex "sacro" et "cella" copulatum, sed ex "sacro" deminutum?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License