1.
Factitatum observatumque hoc Athenis est ab his, qui erant philosopho Tauro
iunctiores:
2. cum
domum suam nos vocaret, ne omnino, ut dicitur, immunes et asymboli veniremus,
coniectabamus ad cenulam non cuppedias ciborum, sed argutias quaestionum.
3. Unusquisque
igitur nostrum commentus paratusque ibat, quod quaereret, eratque initium
loquendi edundi finis.
4.
Quaerebantur autem non gravia nec reverenda, sed enthymematia quaedam lepida et
minuta et florentem vino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis
ludicrae, quod dicam.
5.
Quaesitum est, quando moriens moreretur: cum iam in morte esset, an cum
etiamtum in vita foret? et quando surgens surgeret: cum iam staret, an cum
etiamtum sederet? et qui artem disceret, quando artifex fieret: cum iam esset,
an cum etiamtum non esset?
6. Utrum
enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius videbitur,
si aut utrumque esse dicas aut neutrum.
7. Sed ea
omnia cum captiones esse quidam futtiles atque inanes dicerent,
"nolite" inquit Taurus "haec quasi nugarum aliquem ludum
aspernari.
8.
Gravissimi philosophorum super hac re serio quaesiverunt: et alii moriendi
verbum atque momentum manente adhuc vita dici atque fieri putaverunt, alii
nihil in eo tempore vitae reliquerunt totumque illud, quod mori dicitur, morti
vindicaverunt;
9. item
de ceteris similibus in diversa tempora et in contrarias sententias
discesserunt.
10. Sed
Plato" inquit "noster neque vitae id tempus neque morti dedit idemque
in omni consimilium rerum disceptatione fecit.
11. Vidit
quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis altero manente
alterum constitui quaestionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et
vitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in
confinio tempus, quod verbis propriis atque integris ten exaiphnes physin
appellavit, idque ipsum ita, uti dico," inquit "in libro, cui
Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis."
12. Tales
aput Taurum symbolae taliaque erant mensarum secundarum, ut ipse dicere solitus
erat, pragmata.
|