1.
Poeniendis peccatis tres esse debere causas existimatum est.
2.
Una est causa, quae Graece vel kolasis vel nouthesia dicitur, cum poena
adhibetur castigandi atque emendandi gratia, ut is, qui fortuito deliquit,
attentior fiat correctiorque.
3.
Altera est, quam hi, qui vocabula ista curiosius diviserunt, timorian
appellant. Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius, in
quem est peccatum, tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius
pariat et honorem levet; idcircoque id ei vocabulum a conservatione honoris
factum putant.
4.
Tertia ratio vindicandi est, quae paradeigma a Graecis nominatur, cum poenitio
propter exemplum necessaria est, ut ceteri a similibus peccatis, quae prohiberi
publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Idcirco veteres quoque
nostri "exempla" pro maximis gravissimisque poenis dicebant. Quando
igitur aut spes magna est, ut is, qui peccavit, citra poenam ipse sese ultro
corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum posse et corrigi aut iacturam
dignitatis, in quem peccatum est, metui non necessum est, aut non id peccatum
est, cuius exemplum necessario metu sanciendum sit: tum, quicquid ita delictum
est, non sane dignum esse imponendae poenae studio visum est.
5.
Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam et noster Taurus in
primo commentariorum, quos in Gorgian Platonis composuit, scriptas reliquit.
6.
Plato autem ipse verbis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit: unam,
quam primo in loco propter corrigendum, alteram, quam in tertio propter exempli
metum posuimus.
7.
Verba haec sunt Platonis in Gorgia: Prosekei de panti toi en timoriai onti
hyp'allou orthos timoroumenoi e beltioni gignesthai kai oninasthai, e
paradeigmati allois gignesthai, hina alloi hoi horontes paschonta phoboumenoi
beltious gignontai.
8.
In hisce verbis facile intellegas timorian Platonem dixisse, non ut supra
scripsi quosdam dicere, sed ita ut promisce dici solet pro omni punitione.
9.
Anne autem quasi omnino parvam et contemptu dignam praeterierit poenae sumendae
causam propter tuendam laesi hominis auctoritatem, an magis quasi ei, quam
dicebat, rei non necessariam praetermiserit, cum de poenis non in vita neque
inter homines, sed post vitae tempus capiendis scriberet, ego in medium
relinquo.
|