Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • XV. De verbo "quiesco", an "e" littera corripi an produci debeat.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. De verbo "quiesco", an "e" littera corripi an produci debeat.

1. Amicus noster, homo multi studii atque in bonarum disciplinarum opere frequens, verbum "quiescit" usitate "e" littera correpta dixit.

2. Alter item amicus, homo in doctrinis quasi in praestigiis mirificus communiumque vocum respuens nimis et fastidiens, barbare eum dixisse opinatus est, quoniam producere debuisset, non corripere.

3. Nam "quiescit" ita oportere dici praedicavit, ut "calescit", "nitescit", "stupescit" et alia huiuscemodi multa.

4. Id etiam addebat, quod "quies" "e" producto, non brevi diceretur.

5. Noster autem, qua est rerum omnium verecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret;

6. litteras tamen super hac re fecit inter exercitia quaedam ludicra et "quiesco" non esse his simile, quae supra posui, nec a "quiete" dictum, sed ab eo "quietem", Graecaeque vocis et modum et originem verbum istud habere demonstravit rationibusque haut sane frigidis docuit "quiesco" "e" littera longa dici non convenire.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License