1.
Quintus Claudius in undevicesimo annali, cum oppidum a Metello proconsule
oppugnari, contra ab oppidanis desuper e muris propugnari describeret, ita
scripsit: "Sagittarius cum funditore utrimque summo studio spargunt
fortissime. Sed sagittam atque lapidem deorsum an sursum mittas, hoc interest:
nam neutrum potest deorsum versum recte mitti, sed sursum utrumque optime. Quare
milites Metelli sauciabantur multo minus et, quod maxime opus erat, a pinnis
hostis defendebant facillime."
2.
Percontabar ego Antonium Iulianum rhetorem, cur hoc ita usu veniret, quod
Quadrigarius dixisset, ut contigui magis directioresque ictus fiant, si vel
lapidem vel sagittam sursum versus iacias quam deorsum, cum proclivior
faciliorque iactus sit ex supernis in infima quam ex infimis in superna.
3. Tum
Iulianus comprobato genere quaestionis: "quod de sagitta" inquit
"et lapide dixit, hoc de omni fere missili telo dici potest.
4.
Facilior autem iactus est, sicuti dixisti, si desuper iacias, si quid iacere
tantum velis, non ferire.
5. Sed
cum modus et impetus iactus temperandus derigendusque est, tum, si in prona
iacias, moderatio atque ratio mittentis praecipitantia ipsa et pondere cadentis
teli corrumpitur.
6. At si
in editiora mittas et ad percutiendum superne aliquid manum et oculos conlinies,
quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit, quod ieceris."
7. Ad
hanc ferme sententiam Iulianus super istis Q. Claudii verbis nobiscum
sermocinatus est.
8. Quod
ait idem Q. Claudius: "a pinnis hostis defendebant facillime"
animadvertendum est usum esse eum verbo "defendebant" non ex vulgari
consuetudine, sed admodum proprie et Latine.
9. Nam
"defendere" et "offendere" inter sese adversa sunt, quorum
alterum significat empodon echein, id est incurrere in aliquid et incidere,
alterum ekpodon poiein, id est avertere atque depellere, quod hoc in loco a Q.
Claudio dicitur.
|