1.
Philippus, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute industriaque
Macetae locupletissimo imperio aucti gentium nationumque multarum potiri
coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda metuendaque inclitae
illae Demosthenis orationes contionesque vocificant,
2. is
Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus
exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam
afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret.
3.
Feruntur adeo libri epistularum eius munditiae et venustatis et prudentiae
plenarum, velut sunt illae litterae, quibus Aristoteli philosopho natum esse
sibi Alexandrum nuntiavit.
4. Ea
epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum
est, exscribenda visa est ad commonendos parentum animos.
5.
Exponenda est igitur ad hanc ferme sententiam:
"Philippus Aristoteli salutem dicit.
Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia
natus est, quam pro eo, quod eum nasci contigit temporibus vitae tuae. Spero enim
fore, ut eductus eruditusque a te dignus exsistat et nobis et rerum istarum
susceptione."
6.
Ipsius autem Philippi verba haec sunt:
Philippos Aristotelei chairein.
Isthi moi gegonota hyion. Pollen oun tois theois echo charin, ouch houtos epi
tei genesei tou paidos, hos epi toi kata ten sen helikian auton gegonenai;
elpizo gar auton hypo sou traphenta kai paideuthenta axion esesthai kai hemon
kai tes ton pragmaton diadoches.
|