1.
Cum e Graecia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e navi in
terram in portu illo inclito spatiaremur, quem Q. Ennius remotiore paulum, sed
admodum scito vocabulo "praepetem" appellavit, fasces librorum
venalium expositos vidimus.
2.
Atque ego avide statim pergo ad libros.
3.
Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res
inauditae, incredulae, scriptores veteres non parvae auctoritatis:
Aristeas Proconnesius et Isigonus Nicaeensis et Ctesias et Onesicritus et
Polystephanus et Hegesias;
4.
ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque taetro
erant.
5.
Accessi tamen percontatusque pretium sum et adductus mira atque insperata
vilitate libros plurimos aere pauco emo eosque omnis duabus proximis noctibus
cursim transeo; atque in legendo carpsi exinde quaedam et notavi mirabilia et
scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut, qui
eos lectitabit, is ne rudis omnino et anezoos inter istiusmodi rerum auditiones
reperiatur.
6.
Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos penitissimos,
qui sub ipsis septentrionibus aetatem agunt, corporibus hominum vesci eiusque
victus alimento vitam ducere et anthropophagous nominari; item esse homines sub
eadem regione caeli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur
Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas poetae ferunt; alios item esse homines apud
eandem caeli plagam singulariae velocitatis vestigia pedum habentes retro
porrecta, non, ut ceterorum hominum, prospectantia; praeterea traditum esse
memoratumque in ultima quadam terra, quae "Albania" dicitur, gigni
homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam
interdiu; item esse compertum et creditum Sauromatas, qui ultra Borysthenen
fluvium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere.
7.
Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque
Plinii Secundi naturalis historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa
hominum familias voce atque lingua effascinantium, qui si impensius forte
laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios
equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia nulli
aliae causae obnoxia.
8.
Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est,
traditurque esse homines in Illyriis, qui interimant videndo, quos diutius
irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu tam nocenti sunt,
pupillas in singulis oculis binas habere.
9.
Item esse in montibus terrae Indiae homines caninis capitibus et latrantibus,
eosque vesci avium et ferarum venatibus; atque esse item alia aput ultimas
orientis terras miracula, homines qui "monocoli" appellentur,
singulis cruribus saltuatim currentes, vivacissimae pernicitatis; quosdam etiam
esse nullis cervicibus oculos in humeris habentes.
10.
Iam vero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores
gentem esse aiunt aput extrema Indiae corporibus hirtis et avium ritu
plumantibus nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem;
Pygmaeos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non
longiores esse quam pedes duo et quadrantem.
11.
Haec atque alia istiusmodi plura legimus;
12.
sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium nihil ad
ornandum iuvandumque usum vitae pertinentis.
13.
Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius
Secundus, vir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque gratia
auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque
vidisse in libro naturalis historiae septimo scripsit.
14.
Verba igitur haec, quae infra posui, ipsius sunt ex eo libro sumpta, quae
profecto faciunt, ut neque respuenda neque ridenda sit notissima illa veterum
poetarum de Caenide et Caeneo cantilena.
15.
"Ex feminis" inquit "mutari in mares non est fabulosum. Invenimus in annalibus Q. Licinio Crasso
C. Cassio Longino consulibus Casini puerum factum ex virgine sub parentibus
iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit
visum esse a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisset, nubsisse etiam,
mox barbam et virilitatem provenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et
Zmyrnae puerum a se visum. Ipse in Africa vidi mutatum in marem die nuptiarum
L. Cossitium civem Thysdritanum, vivebatque, cum proderem haec."
16. Idem Plinius in eodem libro
verba haec scripsit: "Gignuntur homines utriusque sexus, quos
"hermaphroditos" vocamus, olim "androgynos" vocatos et in
prodigiis habitos, nunc vero in deliciis."
|