1. Ab eo, quod est
"ago" et "egi", verba sunt, quae appellant grammatici
"frequentativa", "actito" et "actitavi".
2. Haec quosdam non sane indoctos
viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque
dicunt, quoniam in verbo principali, quod est "ago", prima littera
breviter pronuntiatur.
3. Cur igitur ab eo, quod est
"edo" et "ungo", in quibus verbis prima littera breviter
dicitur, "esito" et "unctito", quae sunt eorum
frequentativa, prima littera longa promimus et contra "dictito" ab eo
verbo, quod est "dico", correpte dicimus? num ergo potius
"actito" et "actitavi" producenda sunt? quoniam frequentativa
ferme omnia eodum modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti
temporis ex his verbis, unde ea profecta sunt, in eadem syllaba pronuntiantur,
sicuti "lego, lectus" facit "lectito"; "ungo,
unctus" "unctito"; "scribo, scriptus"
"scriptito"; "moveo, motus" "motito";
"pendeo, pensus" "pensito"; "edo, esus"
"esito"; "dico" autem "dictus"
"dictito" facit; "gero, gestus" "gestito";
"veho, vectus" "vectito"; "rapio, raptus"
"raptito"; "capio, captus" "captito";
"facio, factus" "factito". Sic igitur "actito"
producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit, quod est
"ago" et "actus".
|