Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER NONUS
    • VIII. Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia.

1. Verum est profecto, quod observato rerum usu sapientes viri dixere, multis egere, qui multa habeat, magnamque indigentiam nasci non ex inopia magna, sed ex magna copia: multa enim desiderari ad multa, quae habeas, tuenda.

2. Quisquis igitur multa habens cavere atque prospicere velit, ne quid egeat neve quid desit, iactura opus esse, non quaestu, et minus habendum esse, ut minus desit.

3. Hanc sententiam memini a Favorino inter ingentes omnium clamores detornatam inclusamque verbis his paucissimis: Ton gar myrion kai pentakischilion chlamydon deomenon ouk esti me pleionon deisthai; ois gar echo prosdeomenos, aphelon hon echo, arkoumai ois echo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License