1.
Annianus poeta et plerique cum eo eiusdem Musae viri summis adsiduisque
laudibus hos Vergilii versus ferebant, quibus Volcanum et Venerem iunctos
mixtosque iure coniugii, rem lege naturae operiendam, verecunda quadam
translatione verborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit.
2.
Sic enim scripsit:
ea verba locutus
optatos dedit amplexus placidumque petivit
coniugis infusus gremio per membra soporem.
3.
Minus autem difficile esse arbitrabantur in istiusmodi re digerenda verbis uti
uno atque altero brevi tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus
dixerit parthenien zonen et lektroio thesmon et erga philotesia,
4.
tot vero et tam evidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque
verbis venerandum illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium
dixisse.
5.
Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in
secundo tamen librorum, quos de figuris sententiarum conposuit, egregiam totius
istius verecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione violavit.
6.
Nam cum genus hoc figurae probasset et satis circumspecte factos esse versus
dixisset: " "membra" tamen" inquit "paulo incautius
nominavit."
|