1.
Ut "formidulosus" dici potest et qui formidat et qui formidatur, ut
"invidiosus" et qui invidet et cui invidetur, ut
"suspiciosus" et qui suspicatur et qui suspectus est, ut
"ambitiosus" et qui ambit et qui ambitur, ut item
"gratiosus" et qui adhibet gratias et qui admittit, ut
"laboriosus" et qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia
huiuscemodi in utramque partem dicuntur, ita "infestus" quoque
ancipiti significatione est.
2.
Nam et is "infestus" appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra,
cui aliunde impendet malum, is quoque "infestus" dicitur.
3.
Sed quod prius posui, profecto exemplis non indiget: sic adeo multi locuntur,
ut "infestum" dicant inimicum atque adversum; alterum autem illud
ignorabilius obscuriusque est.
4.
Quis enim e medio facile dixerit infestum esse, cui alter infestus est? Sed et
veteres plerique ita dixerunt, et M. Tullius in oratione, quam Pro Cn. Plancio
scripsit, vocabulo hoc sic usus est:
5.
"Dolebam" inquit "iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob
eam ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua
benivolentia praesidio custodiaque texisset."
6.
Nos igitur de origine et ratione verbi quaerebamus atque ita in Nigidianis
scriptum invenimus: ""Infestum" a festinando dictum; nam qui
instat" inquit "alicui eumque properans urget opprimereque eum studet
festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque "infestus"
dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam vel facturus cuipiam vel
passurus est."
7.
Ne quis autem de "suspicioso", quod supra posuimus, et de
"formiduloso" in eam partem, quae minus usitata est, exemplum
requirat, inveniet de "suspicioso" aput M. Catonem de re Floria ita
scriptum: "Sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni
locavisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, vim in corpus liberum non
aecum censuere adferri."
8.
"Suspiciosum" enim Cato hoc in loco suspectum significat, non
suspicantem.
9.
"Formidulosum" autem, qui formidetur, Sallustius in Catilina ita
dicit:
"Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut
arduus erat, non armatus hostis formidulosus."
10.
Item C. Calvus in poematis "laboriosus" dicit, non, ut vulgo dicitur,
qui laborat, sed in quo laboratur.
"durum" inquit "rus fugis et laboriosum."
11. Eadem
ratione Laberius quoque in Sororibus:
"ecastor" inquit "mustum somniculosum",
12. et
Cinna in poematis:
somniculosam ut Poenus aspidem Psyllus.
13.
"Metus" quoque et "iniuria" atque alia quaedam id genus sic
utroqueversum dici possunt: nam "metus hostium" recte dicitur, et cum
timent hostes et cum timentur.
14. Itaque
Sallustius in historia prima "metum Pompei" dixit, non quo Pompeius
metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur. Verba haec Sallusti sunt:
"Id bellum excitabat metus Pompei victoris Hiempsalem in regnum
restituentis."
15. Item
alio in loco: "Postquam remoto metu Punico simultates exercere vacuum
fuit."
16.
"Iniurias" itidem dicimus tam illorum, qui patiuntur, quam qui
faciunt, quarum dictionum exempla sunt facilia inventu.
17. Illud
etiam dictum a Vergilio eandem habet formam communicatae ultro et citro
significationis:
"et vulnere" inquit "tardus Ulixi",
cum diceret vulnus, non quod accepisset Ulixes, sed quod dedisset.
18.
"Nescius" quoque dicitur tam is, qui nescitur, quam qui nescit.
19. Sed
super eo, qui nescit, frequens huius vocabuli usus est, infrequens autem est de
eo, quod nescitur.
20.
"Ignarus" aeque utroqueversum dicitur non tantum qui ignorat, set et
qui ignoratur.
21.
Plautus in Rudente:
quae in locis nesciis nescia spe sumus.
22.
Sallustius: "More humanae cupidinis ignara visendi." Vergilius:
ignarum Laurens habet ora Mimanta.
|