1. Titus
Manlius summo loco natus adprimeque nobilis fuit.
2. Ei
Manlio cognomentum factum est Torquatus.
3. Causam
cognomenti fuisse accepimus torquis ex auro induvias, quam ex hoste, quem
occiderat, detractam induit.
4. Sed
quis hostis et quid genus, quam formidandae vastitatis et quantum insolens
provocator et cuimodi fuerit pugna decertatum, Q. Claudius primo annalium
purissime atque inlustrissime simplicique et incompta orationis antiquae
suavitate descripsit.
5. Quem
locum ex eo libro philosophus Favorinus cum legeret, non minoribus quati
adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat,
6. quam
si ipse coram depugnantes eos spectaret.
7. Verba
Q. Claudi, quibus pugna ista depicta est, adscripsi: "Cum interim Gallus
quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus
processit, qui et viribus et magnitudine et adulescentia simulque virtute
ceteris antistabat.
8. Is
maxime proelio commoto atque utrisque summo studio pugnantibus manu significare
coepit utrisque, quiescerent.
9. Pugnae
facta pausa est.
10.
Extemplo silentio facto cum voce maxima conclamat, si quis secum depugnare vellet,
uti prodiret.
11. Nemo
audebat propter magnitudinem atque inmanitatem facies.
12. Deinde
Gallus inridere coepit atque linguam exsertare.
13. Id
subito perdolitum est cuidam Tito Manlio, summo genere gnato, tantum flagitium
civitati adcidere, e tanto exercitu neminem prodire.
14. Is, ut
dico, processit neque passus est virtutem Romanam ab Gallo turpiter spoliari. Scuto pedestri et gladio Hispanico
cinctus contra Gallum constitit.
15. Metu magno ea congressio in
ipso ponti utroque exercitu inspectante facta est.
16. Ita, ut ante dixi,
constiterunt: Gallus sua disciplina scuto proiecto cantabundus; Manlius animo
magis quam arte confisus scuto scutum percussit atque statum Galli conturbavit.
17. Dum se Gallus iterum eodem pacto
constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem
iterum deiecit; eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico
pectus hausit; deinde continuo humerum dextrum eodem concessu incidit neque
recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum icti haberet.
18. Ubi eum evertit, caput
praecidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit.
19. Quo ex facto ipse posterique
eius Torquati sunt cognominati."
20. Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc
pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia
"Manliana" dicta sunt, quoniam postea bello adversum Latinos cum
esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus,
interdicto hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.
|