1. Quod
autem supra scriptum est in Q. Claudi verbis: "Propter magnitudinem atque
inmanitatem facies", id nos aliquot veteribus libris inspectis
exploravimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus.
2. Sic
enim pleraque aetas veterum declinavit: "haec facies, huius facies",
quod nunc propter rationem grammaticam "faciei" dicitur. Corruptos
autem quosdam libros repperi, in quibus "faciei" scriptum est illo,
quod ante scriptum erat, oblitterato.
3.
Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca invenire nos in eodem Claudi libro
scriptum utrumque "facies" et "facii". Sed "facies" in ordinem
scriptum fuit et contra per "i" geminum "facii," neque id
abesse a quadam consuetudine prisca existimavimus;
4. nam et ab eo, quod est
"hic dies", tam "huius dies", quam "huius dii",
et ab eo, quod est "haec fames", tam "huius famis", quam
"huius fami" dixerunt.
5. Q. Ennius in XVI annali
"dies" scripsit pro "diei" in hoc versu: postremae
longinqua dies confecerit aetas.
6. Ciceronem quoque adfirmat
Caesellius in oratione, quam pro P. Sestio fecit, "dies" scripsisse
pro "diei", quod ego inpensa opera conquisitis veteribus libris
plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inveni.
7. Verba sunt haec M. Tullii:
"Equites vero daturos illius dies poenas"; quocirca factum hercle
est, ut facile his credam, qui scripserunt idiographum librum Vergilii se
inspexisse, in quo ita scriptum est:
libra dies somnique pares ubi fecerit horas,
id est "libra diei somnique".
8. Sed sicut hoc in loco
"dies" a Vergilio scriptum videtur, ita in illo versu non dubium est,
quin "dii" scripserit pro "diei":
munera laetitiamque dii,
quod inperitiores "dei" legunt ab insolentia scilicet vocis istius
abhorrentes.
9. Sic autem "dies,
dii" a veteribus declinatum est, ut "fames, fami",
"pernicies, pernicii", "progenies, progenii",
"luxuries, luxurii", "acies? acii".
10. M. enim Cato in oratione, quam
de bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: "Pueri atque mulieres
extrudebantur fami causa."
11.
Lucilius in XII:
rugosum atque fami plenum.
12. Sisenna in historiarum libro
VI: "Romanos inferendae pernicii causa venisse."
13.
Pacuvius in Paulo:
pater supreme nostrae progenii patris.
14. Cn.
Matius in Iliadis XXI:
altera pars acii vitassent fluminis undas.
15. Idem
Matius in XXIII:
an maneat specii simulacrum in morte silentum.
16. C.
Gracchus de legibus promulgatis: "Ea luxurii causa aiunt institui";
17.
et ibidem infra ita scriptum est: "non est ea luxuries,
18.
quae necessario parentur vitae causa", per quod apparet eum ab eo, quod
est "luxuries", "luxurii" patrio casu dixisse.
19.
M. quoque Tullius in oratione, qua Sextum Roscium defendit,
"pernicii" scriptum reliquit. Verba haec sunt: "Quorum nihil
pernicii causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum
putamus."
20.
Aut "facies" ergo in casu patrio aut "facii" Quadrigarium
scripsisse existimandum est; "facie" autem in nullo veteri libro
scriptum repperi.
21. [In casu autem dandi, qui
purissime locuti sunt, non "faciei", uti nunc dicitur, sed
"facie" dixerunt.]
22. Lucilius in saturis:
"primum" inquit "facie quod honestae
tantis accedit."
23. Lucilius in libro septimo:
qui te diligat, aetatis facieque tuae se
fautorem ostendat, fore amicum polliceatur;
24. sunt tamen non pauci, qui
utrobique "facii" legant.
25. Sed C. Caesar in libro de
analogia secundo "huius die" et "huius specie" dicendum
putat.
26. Ego quoque in Iugurtha
Sallustii summae fidei et reverendae vetustatis libro "die" casu
patrio scriptum inveni. Verba haec ita erant:
"Vix decima parte die reliqua." Non enim puto argutiolam istam
recipiendam, ut "die" dictum quasi "ex die" existimemus.
|