Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER NONUS
    • XV. De genere controversiae, quod Graece aporon appellatur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV. De genere controversiae, quod Graece aporon appellatur.

1. Cum Antonio Iuliano rhetore per feriarum tempus aestivarum decedere ex urbis aestu volentes Neapolim concesseramus.

2. Atque ibi erat adulescens tunc quispiam ex ditioribus cum utriusque linguae magistris meditans et exercens ad causas Romae orandas eloquentiae Latinae facultatem; atque is rogat Iulianum, uti sese audiat declamantem.

3. It auditum Iulianus, imusque nos cum eo simul.

4. Introit adulescens et praefatur arrogantius et elatius, quam aetati eius decebat, ac deinde iubet exponi controversias.

5. Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuvenis promptus et proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in praecipiti stare et subitaria dictione periculum sui facere audebat.

6. Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum consistentem, quod genus Graeci aporon vocant, Latine autem id non nimis incommode "inexplicabile" dici potest.

7. Ea controversia fuit huiusmodi: "De reo septem iudices cognoscant, eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint. Cum septem iudices cognovissent, duo censuerunt reum exsilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum.

8. Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit."

9. Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut proponerentur, exspectatis incipit statim mira celeritate in eandem hanc controversiam principia nescio quae dicere et involucra sensuum verborumque volumina vocumque turbas fundere ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire eum soliti erant, clamore magno exsultantibus, Iuliano autem male ac misere rubente et sudante.

10. Sed ubi deblateratis versuum multis milibus finem aliquando fecit egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam existimaret, percontati sunt.

11. Atque ibi Iulianus festivissime: "nolite quaerere," inquit "quid sentiam; adulescens hic sine controversia disertus est."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License