Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER NONUS
    • XVI. Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti, quod antistrephon Graeci dicunt.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI. Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti, quod antistrephon Graeci dicunt.

1. Plinius Secundus existimatus est esse aetatis suae doctissimus.

2. Is libros reliquit, quos studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos.

3. In his libris multa varie ad oblectandas eruditorum hominum aures ponit.

4. Refert etiam plerasque sententias, quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat.

5. Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controversia: " "Vir fortis praemio, quod optaverit, donetur. Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde, cuia uxor fuit, fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur."

6. Eleganter" inquit "et probabiliter ex parte posterioris viri fortis uxorem sibi reddi postulantis hoc dictum est: "Si placet lex, redde; si non placet, redde"."

7. Fugit autem Plinium sententiolam istam, quam putavit esse argutissimam, vitio non carere, quod Graece antistrephon dicitur. Et est vitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil enim minus converti ex contrario id ipsum adversus eundem potest atque ita a priore illo viro forte dici: "Si placet lex, non reddo; si non placet, non reddo."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License