1.
Familiari meo cuipiam litteras Athenis Romam misi.
2. In his
scriptum fuit me illi iam "tertium" scripsisse.
3. Is ad
me rescripsit petivitque, ut rationem dicerem, cur "tertium" ac non
"tertio" scripsissem. Id etiam adscripsit, ut eadem, quid super illo
quoque mihi videretur, facerem se certiorem, "tertium"ne
"consul" et "quartum" an "tertio" et
"quarto" dicendum esset, quoniam Romae doctum virum dicere audisset
"tertio" et "quarto consul", non "tertium
quartum"que; idque in principio libri ... Coelium scripsisse et Quintum
Claudium in libro undevicesimo C. Marium creatum "septimo" consulem
dixisse.
4. Ad
haec ego rescripsi nihil amplius quam verba M. Varronis, hominis, opinor, quam
fuit Claudius cum Coelio doctioris, quibus verbis utrumque, de quo ad me
scripserat, decideretur;
5. nam et
Varro satis aperte, quid dici oporteret, edocuit, et ego adversus eum, qui
doctus esse dicebatur, litem meam facere absens nolui.
6. Verba
M. Varronis ex libro disciplinarum quinto haec sunt: "Aliud est "quarto"
praetorem fieri et "quartum", quod "quarto" locum
adsignificat ac tres ante factos, "quartum" tempus adsignificat et
ter ante factum. Igitur Ennius recte, quod scripsit:
Quintus pater quartum fit consul,
et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet "consul tertium"
aut "tertio", extremas litteras non scripsit."
7. Quod
de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tunius, Ciceronis libertus,
in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum: "Cum
Pompeius" inquit "aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus
vicem theatri essent, nomenque eius et honores inscriberentur, quaeri coeptum
est, utrum "consul tertio" inscribendum esset an "tertium".
Eam rem Pompeius exquisitissime rettulit ad doctissimos civitatis, cumque
dissentiretur et pars "tertio", alii "tertium" scribendum
contenderent, rogavit" inquit "Ciceronem Pompeius, ut, quod ei
rectius videretur, scribi iuberet." Tum Ciceronem iudicare de viris doctis
veritum esse, ne, quorum opinionem inprobasset, ipsos videretur inprobasse.
"Persuasit igitur Pompeio, ut neque "tertium" neque
"tertio" scriberetur, sed ad secundum usque "t" fierent
litterae, ut verbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen
ambigua verbi lateret."
8. Id
autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita
scriptum.
9. Nam
cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii
consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum lineolis
incisis significatus est.
10. In M.
autem Catonis quarta origine ita perscriptum est: "Carthaginienses sextum
de foedere decessere." Id verbum significat quinquiens ante eos fecisse contra
foedus et tum sextum.
11.
Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris triton kai tetarton
dicunt, quod congruit cum eo, quod Latine dicitur: "tertium quartumque".
|