1. Fortis
ac vehemens orator existimatur esse C. Gracchus. Nemo id negat. Sed quod nonnullis videtur severior, acrior
ampliorque esse M. Tullio, ferri id qui potest?
2. Legebamus adeo nuper orationem
Gracchi de legibus promulgatis, in qua M. Marium et quosdam ex municipiis
Italicis honestos viros virgis per iniuriam caesos a magistratibus populi
Romani, quanta maxima invidia potest, conqueritur.
3. Verba haec sunt, quae super ea
re fecit: "Nuper Teanum Sidicinum consul venit. Uxor eius dixit se in balneis
virilibus lavari velle. Quaestori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti
balneis exigerentur, qui lavabantur. Uxor renuntiat viro parum cito sibi
balneas traditas esse et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in
foro, eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius. Vestimenta
detracta sunt, virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt, ne quis
in balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob
eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit: alter se de muro
deiecit, alter prensus et virgis caesus est."
4.
In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione
ecquid est, quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut
multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit? brevitas
sane et venustas et mundities orationis est, qualis haberi ferme in comoediarum
festivitatibus solet.
5.
Item Gracchus alio in loco ita dicit: "Quanta libido quantaque
intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam. His
annis paucis ex Asia missus est, qui per id tempus magistratum non ceperat,
homo adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obviam bubulcus de plebe
Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret, qui ferretur, rogavit, num
mortuum ferrent. Ubi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus
lectica deligata erat, usque adeo verberari iussit, dum animam efflavit."
6. Haec
quidem oratio super tam violento atque crudeli facinore nihil profecto abest a
cotidianis sermonibus.
7. At cum
in simili causa aput M. Tullium cives Romani, innocentes viri, contra ius
contraque leges virgis caeduntur aut supplicio extremo necantur, quae ibi tunc
miseratio? quae comploratio? quae totius rei sub oculos subiectio? quod et
quale invidiae atque acerbitatis fretum effervescit?
8. animum
hercle meum, cum illa M. Ciceronis lego, imago quaedam et sonus verberum et
vocum et eiulationum circumplectitur;
9. velut
sunt ista, quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in praesens potuimus, quantum
memoria subpeditabat, adscripsimus: "Ipse inflammatus scelere et furore in
forum venit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant
omnes, quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem
proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet."
10. Iam
haec medius fidius sola verba: "nudari ac deligari et virgas expediri
iubet" tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari, quae gesta sunt, sed
rem geri prosus videas.
11.
Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed nuntiantis vicem:
"palus" inquit "in foro destitutus est, vestimenta detracta
sunt, virgis caesus est."
12. Sed enim
M. Cicero praeclare cum diutina repraesentatione non "caesus est",
sed: "caedebatur" inquit "virgis in medio foro Messanae civis
Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla vox illius miseri inter dolorem
crepitumque plagarum audiebatur, nisi haec: "civis Romanus sum!" Hac commemoratione civitatis omnia
verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur."
13. Complorationem deinde tam
acerbae rei et odium in Verrem detestationemque aput civis Romanos inpense
atque acriter atque inflammanter facit, cum haec dicit: "O nomen dulce
libertatis! o ius eximium nostrae civitatis! o lex Porcia legesque Semproniae!
o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas!
Hucine tandem haec omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi
Romani, in oppido foederatorum, ab eo, qui beneficio populi Romani fasces ac
secures haberet, deligatus in foro virgis caederetur? Quid? cum ignes
ardentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba
imploratio et vox miserabilis non leniebat, ne civium quidem Romanorum, qui tum
aderant, fletu gemituque maximo commovebare?"
14. Haec M. Tullius atrociter,
graviter, apte copioseque miseratus est.
15. Sed si quis est tam agresti
aure ac tam hispida, quem lux ista et amoenitas orationis verborumque
modificatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod incompta et brevia
et non operosa, sed nativa quadam suavitate sunt quodque in his umbra et color
quasi opacae vetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa
pari M. Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius vim et copiam
Gracchus nec adspiravit.
16. Intelleget, opinor, Catonem
contentum eloquentia aetatis suae non fuisse et id iam tum facere voluisse,
quod Cicero postea perfecit.
17. In eo namque libro, qui de
falsis pugnis inscriptus est, ita de Q. Thermo conquestus est: "Dixit a
decemviris parum bene sibi cibaria curata esse. Iussit vestimenta detrahi atque
flagro caedi. Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales. Quis
hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc servitutem ferre potest? Nemo
hoc rex ausus est facere; eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis?
ubi societas? ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices,
eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam
inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus te facere ausum esse?
Set quantum luctum, quantum gemitum, quid lacrimarum, quantum fletum factum
audivi! Servi iniurias nimis aegre ferunt: quid illos, bono genere gnatos,
magna virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum
vivent?"
18. Quod Cato dixit:
"Bruttiani verberavere", ne qui fortasse de Bruttianis requirat, id
significat:
19. Cum Hannibal Poenus cum
exercitu in Italia esset et aliquot pugnas populus Romanus adversas
pugnavisset, primi totius Italiae Bruttii ad Hannibalem desciverunt. Id Romani
aegre passi, postquam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, Bruttios
ignominiae causa non milites scribebant nec pro sociis habebant, sed
magistratibus in provincias euntibus parere et praeministrare servorum vicem
iusserunt. Itaque hi sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis qui
dicebantur "lorarii", et quos erant iussi, vinciebant aut verberabant;
quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt "Bruttiani".
|