1. Nomina verbaque non positu
fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse P. Nigidius in
grammaticis commentariis docet, rem sane in philosophiae dissertationibus
celebrem.
2. Quaeri enim solitum aput
philosophos, physei ta onomata sint e thesei.
3. In eam rem multa argumenta
dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis quam arbitraria.
4. Ex quibus hoc visum est
lepidum et festivum: " "Vos" " inquit "cum dicimus,
motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur et labeas
sensim primores emovemus ac spiritum atque animam porro versum et ad eos,
quibuscum sermocinamur "intendimus. At contra cum dicimus "nos",
neque profuso intentoque flatu vocis neque proiectis labris pronuntiamus, sed
et spiritum et labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus. Hoc idem fit et in
eo, quod dicimus "tu", "ego" et "tibi" et
"mihi". Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel
capitis vel oculorum a natura rei, quam significat, non abhorret, ita in his
vocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in
Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus."
|