Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER DECIMUS
    • V. "Avarus" simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicuti P. Nigidio videtur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V. "Avarus" simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicuti P. Nigidio videtur.

1. "Avarus" non simplex vocabulum, sed iunctum copulatumque esse P. Nigidius dicit in commentariorum undetricesimo. "Avarus enim" inquit "appellatur, qui avidus aeris est.

2. Sed in ea copula "e" littera" inquit "detrita est." Item "locupletem" dictum ait ex conpositis vocibus, qui pleraque loca, hoc est, qui multas possessiones teneret.

3. Sed probabilius id firmiusque est, quod de locuplete dixit. Nam de "avaro" ambigitur: cur enim non videri possit ab uno solum verbo inclinatum, quod est "aveo", eademque esse fictura, qua est "amarus", de quo nihil dici potest, quin duplex non sit?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License