1. Non in facta modo, sed in
voces etiam petulantiores publice vindicatum est; ita enim debere esse visa est
Romanae disciplinae dignitas inviolabilis.
2. Appi namque illius Caeci filia
a ludis, quos spectaverat, exiens turba undique confluentis fluctuantisque
populi iactata est. Atque inde egressa, cum se male habitam diceret: "quid
me nunc factum esset" inquit "quantoque artius pressiusque
conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, navali proelio classem navium
cum ingenti civium numero non perdidisset? certe quidem maiore nunc copia
populi oppressa intercidissem. Sed utinam" inquit "reviviscat frater
aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perditum eat, quae
me nunc male miseram convexavit!"
3. Ob haec mulieris verba tam
inproba ac tam incivilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei,
multam dixerunt ei aeris gravis viginti quinque milia.
4. Id factum esse dicit Capito
Ateius in commentario de iudiciis publicis bello Poenico primo Fabio Licino Otacilio
Crasso consulibus.
|