1.
Librum esse Democriti, nobilissimi philosophorum, de vi et natura chamaeleontis
eumque se legisse Plinius Secundus in naturalis historiae vicesimo octavo
refert multaque vana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta
tradit, ex quibus pauca haec inviti meminimus, quia pertaesum est:
2.
accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte
supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus laniandum
sponte sua obicere sese et dedere.
3.
Item aliud ultra humanam fidem: caput et collum chamaeleontis si uratur ligno,
quod appellatur "robur", imbres et tonitrus fieri derepente, idque
ipsum usu venire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur.
4.
Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, - ita est deridiculae vanitatis -
nisi idcirco plane posui, quod oportuit nos dicere, quid de istiusmodi admirationum
fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur
ingenia maxime sollertia eaque potissimum, quae discendi cupidiora sunt.
5. Sed redeo
ad Plinium. Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri
cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari
unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti ligneum et eum, qui id
vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a nullo videri posse.
6. His
portentis atque praestigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum esse cognomen
Democriti puto;
7. vel
illud quale est, quod idem Plinius in decimo libro Democritum scripsisse
adseverat aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium confuso sanguine
gigni serpentem; eum si quis ederit, linguas avium et conloquia
interpretaturum.
8. Multa
autem videntur ab hominibus istis male sollertibus huiuscemodi commenta in
Democriti nomen data nobilitatis auctoritatisque eius perfugio utentibus.
9. Sed
id, quod Archytam Pythagoricum commentum esse atque fecisse traditur, neque
minus admirabile neque tamen vanum aeque videri debet. Nam et plerique nobilium
Graecorum et Favorinus philosophus, memoriarum veterum exsequentissimus,
affirmatissime scripserunt simulacrum columbae e ligno ab Archyta ratione
quadam disciplinaque mechanica factum volasse; ita erat scilicet libramentis
suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum.
10. Libet
hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Favorini verba ponere: Archytas
Tarantinos ta alla kai mechanikos on epoiesen peristeran xylinen petomenen;
hopote kathiseien, ouketi anistato. Mechri gar toutou
...
|