Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER DECIMUS
    • XIV. "Iniuria mihi factum itur" quali verborum ordine Cato dixerit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. "Iniuria mihi factum itur" quali verborum ordine Cato dixerit.

1. Audio "illi iniuriam factum iri", audio "contumeliam dictum iri" vulgo quoque ita dici, vulgo et ist esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo.

2. Sed "contumelia illi" vel "iniuria factum itur" paulo est remotius, exemplum igitur ponemus.

3. M. Cato pro se contra C. Cassium: "Atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia, quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites."

4. Sicut autem "contumeliam factum iri" significat iri ad contumeliam faciendam, id est operam dari, quo fiat contumelia, ita "contumelia mihi factum itur" casu tantum inmutato idem dicit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License