1. Reprehendit Hyginus Vergilium
correcturumque eum fuisse existimat, quod in libro sexto scriptum est.
2. Palinurus est aput inferos
petens ab Aenea, ut suum corpus requirendum et sepeliendum curet. Is hoc
dicit:
eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram
inice, namque potes, portusque require Velinos.
3.
"Quo" inquit "modo aut Palinurus novisse et nominare potuit
portus Velinos aut Aeneas ex eo nomine locum invenire, cum Velia oppidum, a quo
portum, qui in eo loco est, Velinum dixit, Servio Tullio Romae regnante post
annum amplius sescentesimum, quam Aeneas in Italiam venit, conditum in agro
Lucano et eo nomine appellatum est?
4.
Nam qui ab Harpalo" inquit "regis Cyri praefecto ex terra Phocide
fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam condiderunt.
5.
Inscitissime igitur petit, ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo
tempore fuerit nusquam gentium.
6.
Neque simile" inquit "illud videri debet, quod est in primo carmine:
Italiam fato profugus Laviniaque venit
litora,
7.
et aeque in sexto libro:
Chalcidicaque levis tandem superastitit arce,
8.
quoniam poetae ipsi quaedam kata prolepsin historiae dicere ex sua persona concedi
solet, quae facta ipse postea scire potuit, sicut Vergilius scivit de Lavinio
oppido et de colonia Chalcidicensi.
9.
Sed Palinuros qui potuit" inquit "scire ea, quae post annos sescentos
facta sunt, nisi quis eum divinasse aput inferos putat proinde ut animae
defunctorum solent?
10.
Sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, Aeneas tamen, qui non
divinabat, quo pacto potuit requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut
diximus, nullum usquam fuit?"
11.
Item hoc quoque in eodem libro reprehendit et correcturum fuisse Vergilium
putat, nisi mors occupasset.
12.
"Nam cum Thesea" inquit "inter eos nominasset, qui ad inferos
adissent ac redissent, dixissetque:
quid Thesea, magnum
quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo est,
postea tamen infert:
sedet aeternumque sedebit
infelix Theseus.
13.
Qui autem" inquit "fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat,
quem supra cum is nominat, qui descenderint illuc atque inde rursum evaserint,
praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si Hercules eum evellerit e
petra et in lucem ad superos eduxerit?"
14.
Item in his versibus errasse Vergilium dicit:
eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas
ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
ultus avos Troiae, templa intemerata Minervae.
15.
"Confudit" inquit "et personas diversas et tempora. Nam neque
eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est.
16.
Pyrrus enim, quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis
depugnavit adversus Manium Curium, in eo bello ducem.
17.
Argivum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L. Mummio imperatore
gestum est.
18.
Potest igitur" inquit "medius eximi versus, qui de Pyrro inportune
inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus" inquit
"fuit."
|