1.
Democritum philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est, virum
praeter alios venerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus oculorum
sua sponte se privasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi
sui in contemplandis naturae rationibus vegetiores et exactiores fore, si eas
videndi inlecebris et oculorum impedimentis liberasset.
2. Id
factum eius modumque ipsum, quo caecitatem facile sollertia subtilissima
conscivit, Laberius poeta in mimo, quem scripsit Restionem, versibus quidem
satis munde atque graphice factis descripsit, sed causam voluntariae caecitatis
finxit aliam vertitque in eam rem, quam tum agebat, non inconcinniter.
3. Est
enim persona, quae hoc aput Laberium dicit, divitis avari et parci sumptum
plurimum asotiamque adulescentis viri deplorantis.
4. Versus
Laberiani sunt:
Democritus Abderites physicus philosophus
clipeum constituit contra exortum Hyperionis,
oculos effodere ut posset splendore aereo.
Ita radiis solis aciem effodit luminis,
malis bene esse ne videret civibus.
Sic ego fulgentis splendorem pecuniae
volo elucificare exitum aetati meae,
ne in re bona videam esse nequam filium.
|