1.
Artemisia Mausolum virum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque
affectionis humanae fidem.
2.
Mausolus autem fuit, ut M. Tullius ait, rex terrae Cariae, ut quidam Graecarum
historiarum scriptores, provinciae praefectus, quem satrapen Graeci vocant.
3. Is
Mausolus, ubi fato perfunctus inter lamenta et manus uxoris funere magnifico
sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans uxor, ossa
cineremque eius mixta odoribus contusaque in faciem pulveris aquae indidit
ebibitque multaque alia violenti amoris indicia fecisse dicitur.
4. Molita
quoque est ingenti impetu operis conservandae mariti memoriae sepulcrum illud
memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula.
5. Id
monumentum Artemisia cum dis manibus sacris Mausoli dicaret, agona, id est
certamen laudibus eius dicundis, facit ponitque praemia pecuniae aliarumque
rerum bonarum amplissima.
6. Ad eas
laudes decertandas venisse dicuntur viri nobiles ingenio atque lingua
praestabili, Theopompus, Theodectes, Naucrates; sunt etiam qui Isocratem ipsum
cum his certavisse memoriae mandaverint. Sed
eo certamine vicisse Theopompum iudicatum est. Is fuit Isocratis
discipulus.
7.
Exstat nunc quoque Theodecti tragoedia, quae inscribitur Mausolus; in qua eum
magis quam in prosa placuisse Hyginus in exemplis refert.
|