1. Incessebat quempiam Taurus
philosophus severa atque vehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a
facundiae studio ad disciplinas philosophiae transgressum, quod factum quiddam
esse ab eo diceret inhoneste et improbe. At ille non ibat infitias fecisse, sed
id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et
consuetudinis venia deprecabatur.
2. Atque ibi Taurus isto ipso
defensionis genere inritatior: "homo" inquit "stulte et nihili,
si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiae non abducunt, ne
illius quidem Demosthenis vestri sententiae tibi in mentem venit, quae, quia
lepidis et venustis vocum modis vincta est, quasi quaedam cantilena rhetorica
facilius adhaerere memoriae tuae potuit?
3. Nam si me" inquit
"non fallit, quod quidem in primori pueritia legerim, verba haec sunt
Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis
exemptum purgatumque ibat: Sy de me lege, hos gegone touto pollakis, all'hos
houto prosekei gignesthai; ou gar, ei ti popote me kata tous nomous epraxhthe,
sy de touto emimeso, dia touto apophygois an dikaios, alla polli mallon
haliskoio; hosper gar, ei tis healo, sy tauta ouk an egrapsas, houtos ean sy
nyn diken dois, allos ou grapsei."
4. Sic Taurus omni suasionum
admonitionumque genere utens sectatores suos ad rationes bonae inculpataeque
indolis ducebat.
|