1. Quaeri
audio, quid "lex" sit, quid "plebisscitum", quid
"rogatio", quid "privilegium".
2. Ateius
Capito, publici privatique iuris peritissimus, quid "lex" esset,
hisce verbis definivit: "Lex" inquit "est generale iussum populi
aut plebis rogante magistratu."
3. Ea
definitio si probe facta est, neque de imperio Cn. Pompei neque de reditu M.
Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisve
iussa "leges" vocari possunt.
4. Non
sunt enim generalia iussa neque de universis civibus, sed de singulis concepta;
quocirca "privilegia" potius vocari debent, quia veteres
"priva" dixerunt, quae nos "singula" dicimus. Quo verbo
Lucilius in primo satirarum libro usus est:
abdomina thynni
advenientibus priva dabo cephalaeaque acarnae.
5.
"Plebem" autem Capito in eadem definitione seorsum a populo divisit,
quoniam in populo omnis pars civitatis omnesque eius ordines contineantur,
"plebes" vero ea dicatur, in qua gentes civium patriciae non insunt.
6.
"Plebisscitum igitur est secundum eum Capitonem lex, quam plebes, non
populus, accipit.
7. Sed
totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs rogatur, sive quod
ad singulos sive quod ad universos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons
"rogatio" est.
8. Ista
enim omnia vocabula censentur continenturque "rogationis" principali
genere et nomine; nam nisi populus aut plebs rogetur, nullum plebis aut populi
iussum fieri potest.
9. Sed
quamquam haec ita sunt, in veteribus tamen scriptis non magnam vocabulorum,
istorum differentiam esse animadvertimus. Nam et plebisscita et privilegia
translaticio nomine "leges" appellaverunt eademque omnia confuso et
indistincto vocabulo "rogationes" dixerunt.
10.
Sallustius quoque proprietatum in verbis retinentissimus consuetudini concessit
et privilegium, quod de Cn. Pompei
reditu ferebatur, "legem" appellavit. Verba ex secunda eius historia
haec sunt: "Nam Sullam consulem de reditu eius legem ferentem ex conposito
tr. pl. C. Herennius prohibuerat."
|