1. Qui de
victu atque cultu populi Romani scripserunt, mulieres Romae atque in Latio
aetatem abstemias egisse, hoc est vino semper, quod "temetum" prisca lingua
appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent
deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent.
2. Bibere
autem solitas ferunt loream, passum, murrinam et quae id genus sapiant potu
dulcia. Atque haec quidem in his, quibus dixi, libris pervulgata sunt;
3. sed
Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres
refert non minus, si vinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent.
4. Verba
Marci Catonis adscripsi ex oratione, quae inscribitur de dote, in qua id quoque
scriptum est in adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare:
"Vir" inquit "cum divortium fecit, mulieri iudex pro censore
est, imperium, quod videtur, habet, si quid perverse taetreque factum est a
muliere; multatur, si vinum bibit; si cum alieno viro probri quid fecit,
condemnatur."
5. De
iure autem occidendi ita scriptum: "In adulterio uxorem tuam si
prehendisses, sine iudicio inpune necares; illa te, si adulterares sive tu
adulterarere, digito non auderet contingere, neque ius est."
|