1. Telorum iaculorum gladiorumque
vocabula, quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et
nomina libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid aliarum
ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet.
2. Quae tum igitur suppetierant,
haec sunt: hasta, pilum, phalarica, semiphalarica, soliferrea, gaesa, lancea,
spari, rumices, trifaces, tragulae, frameae, mesanculae, cateiae, rumpiae,
scorpii, sibones, siciles, veruta, enses, sicae, machaerae, spathae, lingulae,
pugiones, clunacula.
3. De "lingula",
quoniam est minus frequens, admonendum existimo lingulam veteres dixisse
gladiolum oblongum in speciem linguae factum, cuius meminit Naevius in
tragoedia Hesiona. Versum Naevi apposui:
sine mi gerere morem videar lingua, verum lingula.
4. Item "rumpia" genus
teli est Thraeciae nationis, positumque hoc vocabulum in Quinti Enni annalium
XIV.
5. Navium autem, quas reminisci
tunc potuimus, appellationes hae sunt: gauli, corbitae, caudicae, longae,
hippagines, cercuri, celoces vel, ut Graeci dicunt, keletes, lembi, oriae,
lenunculi, actuariae, quas Graeci histiokopous vocant vel epaktridas, prosumiae
vel geseoretae vel oriolae, stlattae, scaphae, pontones, vectoriae, mydia,
phaseli, parones, myoparones, lintres, caupuli, camarae, placidae, cydarum,
ratariae, catascopium.
|