1. Demosthenen traditum est
vestitu ceteroque cultu corporis nitido venustoque nimisque accurato fuisse. Et
hinc ei ta kompsa illa chlaniskia et malakoi chitoniskoi ab aemulis
adversariisque probro data, hinc etiam turpibus indignisque in eum verbis non
temperatum, quin parum vir et ore quoque polluto diceretur.
2. Ad eundem modum Q. Hortensius
omnibus ferme oratoribus aetatis suae, nisi M. Tullio, clarior, quod multa
munditia et circumspecte compositeque indutus et amictus esset manusque eius
inter agendum forent argutae admodum et gestuosae, maledictis
compellationibusque probris iactatus est, multaque in eum, quasi in histrionem,
in ipsis causis atque iudiciis dicta sunt.
3. Sed cum L. Torquatus,
subagresti homo ingenio et infestivo, gravius acerbiusque apud consilium
iudicum, cum de causa Sullae quaereretur, non iam histrionem eum esse diceret,
sed gesticulariam Dionysiamque eum notissimae saltatriculae nomine appellaret,
tum voce molli atque demissa Hortensius "Dionysia," inquit
"Dionysia malo equidem esse quam quod tu, Torquate, amousos, anaphroditos,
aprosdionysos".
|