Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER DECIMUS
    • XXIX. Quod particula "atque" non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIX. Quod particula "atque" non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.

1. "Atque" particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiva. Et plerumque sane coniungit verba et conectit; sed interdum alias quasdam potestates habet non satis notas nisi in veterum litterarum tractatione atque cura exercitis.

2. Nam et pro adverbio valet, cum dicimus "aliter ego feci atque tu", significat enim "aliter quam tu", et, si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni annalibus, nisi memoria in hoc versu labor:
atque atque accedit muros Romana iuventus;

3. cui significationi contrarium est, quod itidem a veteribus dictum est "deque".

4. Et praeterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est "statim", quod in his Vergili versibus ... existimatur obscure et insequenter particula ista posita esse:
sic omnia fatis
in peius ruere ac retro sublapsa referri,
non aliter quam qui adverso vix flumine lembum
remigiis subigit, si brachia forte remisit,
atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License