1.
"Elegans" homo non dicebatur cum laude, set id fere verbum ad aetatem
M. Catonis vitii non laudis fuit.
2. Est
namque hoc animadvertere cum in quibusdam aliis tum in libro Catonis, qui
inscriptus est carmen de moribus. Ex quo libro verba haec sunt: "Avaritiam
omnia vitia habere putabant: sumptuosus, cupidus, elegans, vitiosus, inritus
qui habebatur, is laudabatur";
3. ex
quibus verbis apparet "elegantem" dictum antiquitus non ab ingenii
elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu victuque esset.
4. Postea
"elegans" reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi
cuius elegantia erat moderatissima. Sic M. Tullius L. Crasso et Q. Scaevolae
non meram elegantiam, sed multa parsimonia mixtam laudi dedit:
"Crassus" inquit "erat parcissimus elegantium, Scaevola parcorum
elegantissimus".
5. Praeterea
ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et intercise commeminimus:
"Vestiri" inquit "in foro honeste mos erat, domi quod satis
erat. Equos carius quam coquos emebant. Poeticae
artis honos non erat. Si quis in ea re studebat aut sese ad convivia
adplicabat, "crassator" vocabatur".
6. Illa quoque ex eodem libro
praeclarae veritatis sententia est: "Nam vita" inquit "humana
prope uti ferrum est. Si exerceas, conteritur; si non exerceas, tamen robigo
interficit. Item homines exercendo videmus conteri; si nihil exerceas, inertia
atque torpedo plus detrimenti facit quam exercitio".
|