1.
Quando ab arbitriis negotiisque otium est et motandi corporis gratia aut
spatiamur aut vectamur, quaerere nonnumquam aput memet ipsum soleo res eiusmodi
parvas quidem minutasque et hominibus non bene eruditis aspernabiles, sed ad
veterum scripta penitus noscenda et ad scientiam linguae Latinae cumprimis
necessarias: velut est, quod forte nuper in Praenestino recessu vespertina
ambulatione solus ambulans considerabam, qualis quantaque esset particularum
quarundam in oratione Latina varietas. Quod genus est praepositio
"pro".
2. Aliter enim dici videbam
"pontifices pro conlegio decrevisse", aliter "quempiam testem
introductum pro testimonio dixisse", aliter M. Catonem in originum quarto:
"proelium factum depugnatumque pro castris" scripsisse et item in
quinto: "urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse", aliter etiam
dici "pro aede Castoris", aliter "pro rostris", aliter
"pro tribunali", aliter "pro contione" atque aliter
"tribunum plebis pro potestate intercessisse".
3. Sed has omnes dictiones qui
aut omnino similes et pares aut usquequaque diversas existimaret, errare
arbitrabar; nam varietatem istam eiusdem quidem fontis et capitis, non eiusdem
tamen esse finis putabam.
4. Quod profecto facile
intelleget, si quis adhibeat ad meditationem suam intentionem et habeat veteris
orationis usum atque notitiam celebriorem.
|