1. Quos
Pyrrhonios philosophos vocamus, hi Graeco cognomento skeptikoi appellantur;
2. id
ferme significat quasi "quaesitores" et "consideratores".
3. Nihil
enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque
sunt, quidnam sit omnium rerum, de quo decerni constituique possit.
4. Ac ne
videre quoque plane quicquam neque audire sese putant, sed ita pati adficique,
quasi videant vel audiant, eaque ipsa, quae adfectiones istas in sese
efficiant, qualia et cuiusmodi sint, cunctantur atque insistunt, omniumque
rerum fidem veritatemque mixtis confusisque signis veri atque falsi ita
inprensibilem videri aiunt, ut, quisquis homo est non praeceps neque iudicii
sui prodigus, his uti verbis debeat, quibus auctorem philosophiae istius
Pyrrhonem esse usum tradunt: ou mallon houtos echei tode ekeinos e outheteros. Indicia
enim rei cuiusque et sinceras proprietates negant posse nosci et percipi, idque
ipsum docere atque ostendere multis modis conantur.
5. Super
qua re Favorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit,
quos Pyrrhoneion tropon inscribit.
6.
Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et
quantum Pyrrhonios et Academicos philosophos intersit. Utrique enim skeptikoi,
ephektikoi, aporetikoi dicuntur, quoniam utrique nihil adfirmant nihilque
comprehendi putant. Sed ex omnibus rebus proinde visa fieri dicunt, quas
phantasias appellant, non ut rerum ipsarum natura est, sed ut adfectio animi
corporisve est eorum, ad quos ea visa perveniunt.
7.
Itaque omnes omnino res, quae sensus hominum movent, ton pros ti esse dicunt.
Id verbum significat nihil esse quicquam, quod ex sese constet, nec quod habeat
vim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque videri
esse, qualis sit eorum species, dum videntur, qualiaque apud sensus nostros,
quo pervenerunt, creantur, non apud sese, unde profecta sunt.
8.
Cum haec autem consimiliter tam Pyrrhonii dicant quam Academici, differre tamen
inter sese et propter alia quaedam et vel maxime propterea existimati sunt,
quod Academici quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi comprehendunt
et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrrhonii ne id quidem ullo pacto verum
videri dicunt, quod nihil esse verum videtur.
|