Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Aulus Gellius Noctes Atticae IntraText CT - Text |
|
|
VI. Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.1. In veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem. 2. Sed cur illae non iuraverint Herculem, non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent. 3. Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint, non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum invenire est apud idoneos quidem scriptores aut "mehercle" feminam dicere aut "mecastor" virum; 4. "edepol" autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est. 5. Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum ex initiis Eleusinis acceptum; 6. paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere "edepol" coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed "mecastor" a viro dici in nullo vetere scripto inveniri. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |