1. Critolaus scripsit legatos
Mileto publicae rei causa venisse Athenas, fortasse an dixerit auxilii petendi
gratia. Tum qui pro sese verba facerent, quos visum erat advocavisse,
advocatos, uti erat mandatum, verba pro Milesiis ad populum fecisse,
Demosthenen Milesiorum postulatis acriter respondisse, neque Milesios auxilio
dignos neque ex republica id esse contendisse. Rem in posterum diem
prolatam. Legatos ad
Demosthenen venisse magnoque opere orasse, uti contra ne diceret; eum pecuniam
petivisse et, quantam petiverat, abstulisse. Postridie cum res agi denuo coepta
esset, Demosthenen lana multa collum cervicesque circumvolutum ad populum
prodisse et dixisse se synanchen pati; eo contra Milesios loqui non quire. Tum
e populo unum exclamasse non synanchen, quod Demosthenes pateretur, sed
argyranchen esse.
2. Ipse etiam Demosthenes, ut
idem Critolaus refert, non id postea concelavit, quin gloriae quoque hoc sibi
adsignavit. Nam cum interrogasset Aristodemum, actorem fabularum, quantum
mercedis, uti ageret, accepisset, et Aristodemus "talentum"
respondisset: "at ego plus" inquit "accepi, ut tacerem".
|